Analysis of information sources in references of the Wikipedia article "Hugues X de Lusignan" in French language version.
« Isabel filiam Ailmari comitis de Engolismo, quam predictus comes, consilio et voluntate Richardi regis Anglie, prius dederat Hugoni le Brun comiti de la Marche ; quam idem comes in suam per verba de presenti receperat, et ipsa illum in suum receperat per verba de presenti. Sed, quia ipsa nondum annos nubiles attigerat, noluit eam predictus Hugo sibi in facie ecclesie copulare. »
« Hugo vero Brunus tendens insidias eam cepit et ad hoc eam compulit, quod ipsa quittavit ei comitatum de Marchia Pictavie. »
« Et ob hoc Petrus Comes Britanniæ cum Campaniæ et Marchiæ Comitibus, multisque aliis baronibus, contra omnes, Rege non excepto, conspiraverat, sicuti dicebatur »
« Concessimus etiam eidem duci, sub praedicto juramento, quod conventionem dudum inter nos et comitem Marchiae prolocutam, antequam recederet a nobis ad servitum reo-is Franciae, bona fide ei tenebimus. »
« Sed Campaniæ et Britanniæ Comites, tamquam ingrati et degeneres, et Comes Marchiæ et aiii Pictavenses , ad coronamentum regium evocati, nec venerunt, nec se nisi verborum contumeliis excusarunt »
« ...cum pacifice vocaretur idem comes de Marchia ad prandendum cum dicto comite Pictaviæ Andefulso, diebus Natalitiis lætabundus. Sed quadam nocte infra quatuor dies Natalis, cum in crastino venturus foret, secundum promissionem suam, hoc facere, inito consilio cum uxore sua Ysabella, quod mutato proposito resisteret violenter, venit ante Andefulsum et ait frontuose ei ; “Proposui tibi facere homagium deceptus et circumventus; mutato igitur spiritu, tibi juro et constanter assero, quod nunquam tibi injurioso ligantiæ fœdus faciam vel observabo, qui privigno meo comiti R[icardo], fideliter Deo in Terra Sancta militanti et captivos nostros prudenter ac misericorditer liberanti, comitatum suum indecenter abstulisti, mala pro bonis retribuendo” »
« Videns tamen et a longe futura pericula considerans, seque sentiens non posse tanto principi diu resistere, regem Angliæ instanter vocavit, ut in Pictaviam, thesauro tantum copioso communitus, venire properaret ; omnes enim terras, quas injuste rex Francorum detinet, ope Pictavensium et Guasconensium in manu forti requireret, promisitque suum et aliorum magnatum, utpote regis Arragonum et comitis Tholosani, et aliorum quos longum esset enumerare, consilium efficax et auxilium. »
« Cum autem comes de Marchia iram regis Francorum vehementer pertinuisset, castra sua armis et armatis necnon et alimentorum copia communivit, vomeres in lanceas, falces in spicula conflari præcipiens. »
« et hoc anno Dominus Rex petiit licentiam a civibus ad crucem Sancti Pauli, die Jovis in epdomada Parasceves, transfretandi in Wasconiam ad subsidium Comitis de la Marche contra Regem Francie ; qui post modicum tempus, transfretavit. »
« Anno vero sequenti, in quindena Paschæ, idem rex cum tribus fratribus suis, scilicet comite d'Artais nomine Roberto, prædicto Namphone et Karolo domisello, venit Pictavensem civitatem contra dictum comitem Marchiæ »
« VII idus Maii, post dictam quindenam, obsederunt Monstereul Bonin, quod in brevi ceperunt »
« Puis rassiet la tour de Béruge / (Où portes a forz et entières) / A mangonniaus et à péières, / Ruant pierres en eslessant ; / Va si ceus dedanz empressant / Qu'il se rendent sanz eus escondre ; / Et il fait toute la tour fondre, / Et les murs craventer par terre. »
« aliud castrum, scilicet Fontenaium, quod Gaufridus de Lixengnio tenebat, qui erat in auxilium comitis Marchiæ, cœpit fortiter expugnare, et elapso brevis temporis intervallo, illud in suam redegit potestatem. »
« Iluec fu pris i. des fils au conte de la Marche, qui batarz estoit »
« Occupaverat enim jam castrum dictum Frontenay, quod videbatur Pictavensibus inexpugnabile, et in ipso filium comitis de Marchia cum centum militibus »
« il avint que uns arbalestiers a tour trait un quarrel, et feri le conte de Poitiers qui frères estoit le roys Loys, et fu fera ou pié, et le navra b griement. »
« videlicet uno de filiis comitis Marchiæ, qui non erat legitimo matrimonio natus, cum quadraginta et uno militibus, etquater viginti servientibus »
« Erectus igitur rex Francorum in spem meliorem incoeptam obsidionem castri de Frontenay instantius continuavit, et exercitum conflavit copiosiorem, et stipendia distribuenda militantibus ampliavit. Ipsi igitur, dictum castrum solito acerbius impugnantes, tam truculenter, tam infatigabiliter crectis mangonellis flagellarunt, compositis petrariis dissiparunt, compactis precipitariis impegerunt, jaculorum fulgure qui interius erant transverberaverunt, ita quod ipsum castrum, licet munitissimum, infra quindecim dies, contra omnium Pictavensium opinionem potenter expugnarunt, et filium comitis Marchie, qui in eo erat, cum omnibus suis complicibus occuparunt. »
« Rex siquidem videns exercitum suum nimis magnum et fortem, promtissimumque ad bellum, quasi leo paratus ad prædam, Frontenaium castrum fortissimum duobus paribus murorum muratum, fortissimisque turribus et grossis firmatum, fecit potentissime obsidere. Sed qui castrum defendebant, regis exercitum nobiliter receperunt […] Unde quidam balistarius quarrellum ad turrim jaciens, fratrem regis comitem Pictavensem in pede graviter vulneravit. Quo viso, rex iratus vehementer dictum castrum jussit acrius impugnari. Ad cujus præceptum milites Franciæ, fortissimi bellatores, ipsum castrum fortius et asperrimè invadentes, castrum in brevi tempore cum suis defensoribus, videlicet uno de filiis comitis Marchiæ, qui non erat legitimo matrimonio natus, cum quadraginta et uno militibus, et quater viginti servientibus, aliisque minoribus quamplurimis, excellentissimo regi Ludovico domino suo reddiderunt […] Castrum autem usque ad ultimum lapidem fecit protinus destrui et everti. »
« Postea rex pertransiens castrum de Villaribus, cum his qui intus aderant ad defensionem castri, sibi potenter subjecit. Erat quidem illud castrum Guidonis de Rupeforti, qui Marchiæ comiti adhærebat, et ideo fecit rex illud dirui festinanter. Quo destructo, aliud castrum, cui Preic vocabulum est, suo circumcingens exercitu, sibi celeriter subjugavit. Quo subjecto, usque ad castrum, quod nominant Sanctum Gelasium, pertransivit. Quod obsidens sibi infra paucos dies adquisivit. »
« Deinde ad aliud castrum, quod Taunaium dicitur supra Voutonam accessit, et illud capiens pauco elapso tempore, suam in illo posuit garnisionem. Et tunc rex serenissimus sentiens et veraciter perpendens quod Dominus iter suum dirigebat et se comitabatur, accessit ad Mautas castrum comitis Marchiæ, quod expugnans, turrim, quæ ibi erat fortissima, evertit funditus et destruxit. Turre vero eversâ et ad nihilum redactâ, usque ad Torz castrum Ebulonis de Rupeforti accessit. »
« Quo audito, cornes Marchiæ statim armatus cum tribus filiis suis militibus »
« Eâdem die venit filius comitis Marchiæ primogenitus Hugo miles ad regem Franciæ, cum ipso de pace sub hac forma tractaturus […] Et quia comes Marchiæ non erat præsens, ipse Hugo filius ejus remansit in hostagium apud regem, donec prædicta pater ejus veniret in crastino completurus. »
« Comes quidem illustrissimi regis Francorum clementiam et cordis pietatem eximiam non ignorans, in crastino unà cum uxore sua ad regem deveniens cum lacrymis, suspiriis, singultibus, genu flexo, præsente Hugone filio suo primogenito, et duobus aliis filiis »
« Comitissa igitur, videlicet quæ quandoque regina fuit Angliæ, nomine Ysabella audito hoc lugubri rumore, sibi tot malorum conscia, ad abbatiam sanctimonialium, quæ Fons Ebraudi dicitur, aufugit, et ibi in quadam secretissima camera, sub specie religionis, vix tamen tuta latitavi. »
« Ysabellis, mater régis Henrici III Angliæ »
« Isabel quondam regina Anglorum, mater Henrici regis »
« Anno quoque sub eodem, Hugo cognomento Brun, comes de Marchia, cum rex Francorum apud Damiatam applicuisset, rebus humanis est exemptus. Qui iccirco minus meruit deplorari, quia privigno suo regi Anglorum, in ipsum confidenti, proditionis laqueos in Pictavia preparavit, dum ipsum, quem vocarat, regi Francorum vendidit fraudulenter. Pie tamen credendum est, quod ipsum flagitium et alia omnia peccata in ipsa peregrinatione sua prudenter expiaret »
« Rex igitur, omni timore proditionis deposito, non in effusione sanguinis vel armorum strepitu, civitatem, nemine contradicente, intravit ante horam nonam ; nullo etiam vulnerato graviter de intrantibus praeter comitem de Marchia Hugonem Brunum ; qui, eliquato sanguine de vulneribus, non potest ut credimus mortem evadere. Ipse namque prodigus sui protper probra quae sustinuit in medios hostes temerarius se ingessit ; et ponebatur in prima turma sponte bellantium tanquam suspectus ; quod cum propositum habuissent Sarraceni fugiendi »
« Tertio idus Augusti comes de Marchia sine vulnere obiit, super quo Christiani valde doluerunt »
« Quod cum audisset filius ipsius comitis de Marchia primogenitus, a carcere liberatus regis Francorum, commota sunt viscera ejus, et prosiliens, ait; “Ego, si placet, pro patre meo, suam purgando innocentiam, contra quemlibet dimicabo. Inhumanum enim foret, ut aliquis tantæ auctoritatis et ætatis certamen duelli consereret. »
« Eodem tempore data & atournata fuit Penthevria, excepto Jugonio, Hugoni filio Comitis de Marchia, cum filia Petri Comitis totius Britanniæ »
« In castris ante Fontanetum, mense maio »
« Enconre laiz a frere Guy de l'ordre daus freres Menors, mon frere, cent sous, tant comme il viura a payer chacun an por ses vestures et por ses autres besoyns. »
« Guidoni de Marchia, presbytero, ordinis fratrum minorum »
« Du côté chrétien, les pertes paraissent minimes. Le seul mort de renom est le comte de la Marche, Hugues X de Lusignan. Par un curieux hasard, son père, Hugues IX, avait déjà trouvé la mort à Damiette, en 1219, au cours de la cinquième croisade. »
« Je ay esleü ma sepulture en l'abaye de Valence par delez mon seygnor mon pere »
« Si Hugues IX était marié au début des années 1190, ce n'est plus le cas vers 1199 : Richard Cœur de Lion lui accorde alors la main de l'héritière d'un comté : Aymar II d'Angoulême n'a qu'une seule fille, Isabelle. »
« le groupe familial composé par Hugues IX de Lusignan, son frère Raoul Ier d'Exoudun, leur oncle Geoffroy Ier de Vouvant, ses cousins, Guillaume II d'Angles, Guillaume Ier de Lezay avec ses fils, Simon II de Lezay et Joscelin Ier de Monthoiron soutient la candidature de Jean sans Terre à l'héritage de son frère Richard. Mais, lorsque le nouveau roi d'Angleterre enlève à Hugues IX sa fiancée, Isabelle d'Angoulême, et refuse de lui accorder la moindre compensation, ils se soulèvent au grand complet contre lui. »
« Le mariage de la fille d'Hugues XI, Isabelle de Lusignan, avec le fils de Geoffroy V, Geoffroy VI de Rancon, a certainement été voulu pour restaurer de bonnes relations entre les seigneurs de Taillebourg et les comtes d'Angoulême. »