Flavia Domitilla, virgo Romana, Titi et Domitiani Imperatorum neptis, cum sacrum virginitatis velamen a beato Clemente Papa accepisset, ab Aureliano sponso, Titi Aurelii Consulis filio, delata, quod christiana esset, a Domitiano Imperatore in insulam Pontiam est deportata, ubi in carcere longum martyrium duxit. Demum Tarracinam deducta, iterum Christum confessa, cum semper constantior appareret, sub Traiano Imperatore, iudicis iussu incenso eius cubiculo, una cum Theodora et Euphrosyna virginibus et collactaneis suis, gloriosi martyrii cursum confecit, nonis maii: quarum corpora integra inventa, a Caesario Diacono sepulta sunt. Hac vero die duorum fratrum ac Domitillae corpora ex Diaconia sancti Adriani simul translata, in ipsorum Martyrum Basilicam, tituli Fasciolae, restituta sunt: Breviarium Romanum, pars vernalis (Paris and Lyon 1828), p. 636).
Memoria vero S. Domitillae, anno 1595 in Calendario romano adscripta, expungitur, cum eius cultus nullum habeat fundamentum in traditione: Calendarium Romanum (Typis Vaticanis 1969), p. 123
Latin text; English version, which mistranslates ex sorore neptem as "granddaughter of the sister" instead of "niece on his sister's side", making this Flavia Domitilla a grandniece, not a niece of the consul.