Analysis of information sources in references of the Wikipedia article "Julio Xavier Labayen" in English language version.
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
dilecto filio XAVERIO JULIO LABAYEN, Administratori Apostolico Praelaturae Infantensis, Episcopo titulo Sinnauritano renuntiato, salutem et apostolicam benedictionem. Praelaturam Infantensem, non sane ultimam in Insulis Philippinis Ecclesiam christianae fidei gloria et ornamento, etsi recentiore tantum aetate conditam, quinquennio ante curis tuis commiserunt, quasi thesaurum magni pretii, ut labore, industria, providentia tua et ab hostium periculis prohiberes, et sanctissimam religionem Christi in ea intenderes et propagares, et gratiae sacramento ad sancta pro fide certamina instrueres; quae omnia cum diligenter ac studiose sis consecutus, visum est esse sive cum tuo honore coniunctum, sive cum istius Eclesiae fortuna, si dignitati tuae episcopale decus adderetur. Placet ergo Te, consilio ante petito a dilecto filio Nostro S. R. E. Cardinali Sacrae Congregationis Consistorialis Propraefecto, Episcopum titulo SINNUARITANUM renuntiari, quae sedes est in Provincia Proconsulari, quaeque iam certo modo vacabat, factis seilicet iuribus et oneribus iustis. Poteriy autem, si commodum erit, etiam extra urbem Romam Episcopus consecrari a quolibet catholico Episcopo, assistentibus duobus aequalis dignitatis viris, qui omnes sint cum hac Petri Cathedra fidei vinculis coniuncti. Non ante tamen id fiat quam sive fidei professionem fecisti, sive utrumque ius iurandum dedisti: fidelitatis erga Nos, et contra modernistarum errores, teste item aliquo Praesule qui Nobiscum sit sincera fide coniunctus. His actis, formulas iuxta quas iuraveris, tuo nomine subscripto et sigillo impresso, eum Tui tum etiam eius qui affuit iuranti Episcopi, ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittes. Ceterum, dilecte fili, aucta dignitate, iam maiora etiam virtutum specimina da. Nullum autem Te ad id plus movebit argumentum, quam si Christum, Cruci affixum pro hominum salute, assidue consideres omnique acie ingenii contempleris. Datum ex Arce Candulfi, prope Romam, die sexta et vicesima mensis lulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto. — F. T. —
Jacobus Alosius Card Copello
S.R.E. Cancellarius
Franciscus Tinelle, Regens
Joannes Calleri, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.
Expedita die XXII Aug. anno Pontif. IV
Marius Orsini, Plumbator
In cane. Ap. tab. Vol. CXXI N. 37