Analysis of information sources in references of the Wikipedia article "Guillaume Ier de Valence" in French language version.
« Hugo Brunus comes de Marchia cujus pater paulo ante obiit apud Damiatan »
« Applicuerunt etiam tunc temporis cum eodem legato in Anglia domini regis tres fratres uterini ex mandato ejus, ut uberrime de deliciis et divitiis Angliæ ditarentur ; videlicet Guido de Lezinnum, miles primogenitus, Willelmus de Valentia, juvenis, nec adhuc balteo cinctus militari, et Athelmarus clericus. Et præter hos, soror eorum sororque regis Aelesia : hæc autem fuit propago ex gremio Ysabellæ, quondam reginæ Angliæ comitissæque de Marchia, suscepta ex comite de Marchia Hugonis Bruni. »
« Hoc anno, scilicet, xvj. die Aprilis, soror Domini Regis ex parte matris sue, filia Comitis de la Marche, venit apud Londonias, que maritata fuit Comiti Warennie. »
« Eodemque anno idus Augusti, maritata est Johanna filia Guarini de Muntchensil Willelmo de Valentia, fratri domini regis uterino, hoc volente et diligenter procurante domini regis consilio. Mortuo enim filio dicti Guarini primogenito et hærede, filiam illam Johannam, quæ sola remansit, opulentissima hæreditas expectabat »
« Unde subito et clam, cum prandium pararetur, fugerunt, et ne putarentur velle fugere, simulabant se ad prandium velle residere. Qui fugientes ac sæpe respicientes, fecerunt aliquos de sua familia turres altissimas ascendere, ut specularentur si forte barones eos a tergo insequerentur ; nec equinis parcebant lateribus, donec Wintoniæ, quasi ad alas electi Wintoniensis, in cujus sinu tota eorum spes reponebatur, trepidi pervenissent. Sperabant insuper in castris ejusdem electi tutissimum habere refugium. »
« Item obiit Willelmus de Walence, patruus domini regis, satis fidelis regno Angliæ postquam ad bellum de Lewes exulatus fuerat, et reversus. »
« Hoc anno comites Leycestrie, Penbrok, et Oxoniæ, domini Edmundus frater regis in Vasconia, Willelmus de Valencia avunculus regis, et Robertus de Veer in Anglia obierunt. »
« Idibus Junii dominus Willelmus de Valentia, comes de Penbroc, quem Hugo le Brun, comes de la Marche, ex conjuge sua Ysabella, regina Angliæ, relicta regis Johannis, genuerat, obiit anno isto, et apud Westmonasterium est sepultus. »
« In maii mense hunc mors proprio ferit ense »