Analysis of information sources in references of the Wikipedia article "Hugues VIII de Lusignan" in French language version.
« Advenerant illa tempestate quidam nobiles, de partibus Aquitanicis, Gaufridus videlicet, qui cognominatus est Martel, domini comitis Engolismensis frater, et Hugo de Liniziaco senior, qui cognominatus est Brunus, orationis gratia. »
« Collectis igitur immensis copiis et innumeris millibus conglobatis, oppidum quoddam nostrum in finibus obsidet Antiochenis, Harenc nomine; et ordinatis per gyrum, ut mos est, machinis, oppidanos coepit acriter, nullaque data requie incessanter urgere. Quod factum, postquam principibus nostris innotuit, dominus Boamundus tertius, Raymundi filius, Antiochenus princeps; dominus quoque Raimundus junior, comes Tripolitanus, Raimundi comitis filius; Calamannus etiam praeses Ciliciae, domini imperatoris consanguineus, et imperialium in illa provincia procurator negotiorum; Toros quoque Armeniorum princeps potentissimus, sociatis sibi quae undecunque potuerunt peditum equitumque suffragiis, ordinatis agminibus et in aciem dispositis, obviam ire festinant, et obsidionem solvere invitis hostibus aggrediuntur. Sane Noradinus, et qui cum eo erant Parthorum principes, communicato consilio, tutius opinantes, obsidione sponte soluta discedere, quam cum hostibus pene jam instantibus incaute congredi, compositis sarcinis, recedere moliebantur: nostri vero nihilominus eis instantes, dato successu et prosperis abutentes, dum eis non sufficit, quod oppidanos obsidione tantorum principum expedierant, dum incautius insequuntur, dissolutisque agminibus, et contra militarem disciplinam passim discurrentibus evagantur, recurrentibus subito, animumque et vires resumentibus Turcis, quibusdam locorum palustrium angustiis comprehensi, primo franguntur impetu; quibusque prius fuerant formidini, ludibrio satis miserabiliter exponuntur. Profligati enim et fracti, turpiter hostium gladiis, victimarum more, caeduntur. Non est qui vigoris meminerit praeteriti, qui paternae memor virtutis, aut propriae, propulsare studeat injuriam, aut pro merenda libertate et honore patrio gloriosus decertare; praecipites ergo, et suae dignitatis immemores, armis depositis, vitam indigna supplicatione merentur, quam pro patria viriliter decertando, excellentius fuerat impendisse, et exempli ad posteros favorabilis. Porro Toros Armenius videns hostium praevalere cuneos, nostrorum vero e converso acies corruisse, fuga saluti consulens, bellicis se exemit tumultibus. Displicuerat sane ab initio sibi, quod hostes ab obsidione discedentes, fuerant insecuti; et dissuadere adorsus fuerat, sed praevaluit inutilior aliorum sententia. Dominus autem Boamundus princeps Antiochenus, dominus quoque Raimundus comes Tripolitanus, Calamanus etiam Ciliciae procurator, Hugo quoque de Liniziaco, de quo superius fecimus mentionem; Joscelinus etiam tertius, comitis Edessani secundi Joscelini filius, et multi alii nobiles, ut vitae cum probro et ignominia consulerent, hostibus se tradentes, vinculis tanquam vilia mancipia, miserabiliter alligantur; et Halapiam traducti, spectaculum facti sunt populis infidelibus et carceribus mancipati. »
« Retentus est Princeps, retentus est Comes Tripolis, quidam Græcus etiam Calamannus, magni nominis Dux Mamistiensis, Hugo de Lesiniaco, fratres Templi et Hospitalis aliqui, qui de terra Tripolis cum Comite venerant. »
« ego Dulcia, et maritus meus Hugo de Lezinano, et Alamanda, filia nostra »
« Petri de Lezignan »
« Guillelmo de Valence, fratri meo »
« Sicut sacri Evangelii lectio testatur, Dominus ac Redemptor noster, qui pro omnibus dignatus est nasci, pro omnibus mori, ut per ipsum omnes renascuntur ad vitam, resurgant ad gloriam, apud quem non est acceptio personarum, sexuum, etatum, conditionum, sed omnes omnium temporum cujuscumque sexus sive conditionis vult ad agnitionem veritatis pervenire et neminem perire in primordio predicationis sue salutaria dedit monita egrotanti mundo salutis recipiende dicens : penitentiam agite, appropinquavit regnum celorum, significans hanc esse precipuam medicinam omnibus reformandis perveniam qui deformati fuerant per culpam : omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei nec preteriens temporaneum assumende penitentie, nec precludens terminum adipiscende misericordie, quia in quacumque hora peccator ingemuerit, misericordiam consequetur. His itaque salutaribus monitio instructus, ego Hugo Brunus de Liziniaco confisus de misericordia Dei, penitentia ductus super his, que male gessi indignus peccator veniam peto, et precipue ut ab his, que contra matricem ecclesiam beati Petri Pictaviensi ac Dominos meos ejusdem ecclesie episcopos injuste egi, absolvi merear, illam gravem et irrationabilem exactionem, qua ceteris feodis quos ab episcopis Pictaviensibus teneo adjungi mille solidos in mutatione episcoporum hereditario jure exportulabam, et michi meisque tam predecessoribus persolutos fuisse quam successoribus persolvendos fore mendaciter asserebam pro qua multoties tam aes episcopales, quam possessiones capituli mea culpa injuste depredatus sepissime vexaverim, et multoties ob hoc excommunicatus fueram, omnino dimitto et me nunquam habuisse mille solidos illos veraciter confiteor. Et ut firmior existat hujus injurie et exationis dimissio, presente domino ac venerabili patre nostro Gaufrido, Burdegalensi archiepiscopo, cujus pia monitione preinspirante Spiritu Sancto, in hanc satisfactionis concessionem me contuli in ipsius et domini mei Gisleberti, Pictavensis episcopi, sanctis manibus pro redemptione anime mee et anime Sarazene uxoris mee, presente etiam venerabili domino Bernardo, Xantonensi episcopo, cum aliis pluribus religiosis personis, quorum nomina subscripta sunt, hanc querelam mille solidorum depono et finio, ita ut nulli deinceps neque michi neque filio vel filie vel cuipiam, alii heredi meo successori, liceat mille solidos istos vel requirere vel habere, nec propter hanc mille solidorum dimissionem hominium quod debetur a domino Liziniaci episcopo Pictavensi negare vel imminuere. Simili modo filii mei, Hugo de Liziniaco, Willelmus de Anglia, Rorgo, Simo de Lizaico, Waleranus hanc eandem querelam in manibus predicti archiepiscopi et episcopi deponunt et finiunt, quod et pridie concesseramus presentibus predictis episcopis ad sepulchrum dilecte nostre Sarracene uxoris mee et nunc concedimus in hoc capitulo Sancte Pictavensis ecclesie matris nostre quod et sigilli mei corroborari volo munimine ; et ut illibatum inconvulsumque permaneat predicti domini nostri archiepiscopi et episcoporum huic presenti carte sigillatis imaginibus munimenta deposco. Preterea adjicimus tam ego quam predicti filii mei quod deinceps curtis Pictavensis episcopi que Cella dicitur, quacumque oborta controversia inter episcopum vel ecclesiam Pictavensem et nos et successores nostros, illesa et quieta permaneat cum omnibus appendentiis suis sub tuitione nostra, quantum poterimus eam patrocinari contra quoscumque infestatores. Et hoc ipsum in sepedictorum manibus episcoporum fideliter obserbavimus et in subjecta carta consignantes subscripsimus. S. Hugonis Bruni. S. Ugonis de Liziniaco. S. Guillelmi. S. Simonis. S. Walerani. S. Rorgonis. Hujus rei testes sunt qui affuerunt Gaufrido cantore, Petro succendore, Durando subdecano, Arnaudo archidiaconis, Calone, Laurentio archidiaconis, Hectore capicerio. Personis capituli Pictaviensis presentibus nec non et canonicis pluribus Humberto ebdomadario, Willelmo Cotin ebdomadario, Petro Willelmi ebdomadario, Aimerico Bonioto, Huguone Mainen, Gaufrido de Lucione, Petro Silvani, Guidone de Galardone, Joanne de Monasterio Novo, Helia Vulpill, Aimerico de Rurefab., Aimerico et Girardo de Coareo, Arto, Odone Pohanne. Testes vero milites qui mecum affuerunt, Petrus Fortis, Hugo Claret, Chaceporq, Constantinus, Hugo Pulverellus, Willelmus de Verna, Bigot Unaut, Petrus Fronellus, Aimericus Airaus, Ugo Fua, Johannes Codellus, Matheus de Subisia, Joannes Auduins, Grosius, Papiot, Hilarius Boinet, Fulgerius clericus. Hoc autem factum est in capitule Beati Petri Pictaviensis ecclesie sedente Pontifice Romano Lucio Papa II, regnante Ludovico VII rege Francorum et duce Aquitanorum, Gisleberto Pictavensi episcopo. »
Bélisaire Ledain avait établi un intervalle de datation entre 1146 et 1164 mais la présence de Geoffroy de Rancon qui disparaît de la documentation à partir de 1154 amène à le diminuer.
« Hugo Bruni, comes Marchie, dominus Lezigniaci, et Hugo de Lezigniaco, filius ejus, universis tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptura pervenerit, perpetuam in Domino salutem. Ad universorum noticiam presentis scripture testimonio volumus pervenire quod, cum nemus quod dicitur Brolium de Borno usurpatione dampnabili aliquandiu detinuissemus, tandem certificati per homines nostros et alios, fideli facta inquisitione, nec non et per cartulas super hoc diligenter inspectas, ad Nobiliacensis monasterium pleno jure nullo medio pertinere. Nemus idem in manu Raerii, venerabilis dicti monasterii abbatis, modis omnibus quiptavimus, libere semper et pacifice ab eodem monasterio possidendum. Hanc autem quiptationem, ut rata perpetuis temporibus et inconcussa permaneat, sigillorum nostrorum testimonio fecimus roborari, presentibus et videntibus Philippo Pictavensis subdecano, Willelmo Montismaurilii, archipresbitero, Gaufrido Bernardi preceptore de Rupibus, Gauterio Morandi, archipresbitero de Chonay, magistro P. de Chistre, canonico beate Radegundis Pictavis, Oliverio, priore Lezigniaci, A. de Lavergna, priore de Clothai, Guidone infirmario Nobiliacensis, P. Caquerea, monacho, Constantino capellano beate Marie Lezigniaci, Willelmo de Valanz, sacerdote, Willelmo Rossea, clerico, Kalone de Rupeforti, Willelmo de Maire, Helia do Bois, militibus, Saboron preposito Lezigniaci, Hugone Arbordea, preposito Castri Achardi, P. Anche, Willelmo de Maugue, Martineto, P. de Lescluse et multis aliis. Actum est autem hoc, anno ab incarnatione Domini M° CC° XVI°, in domo nostra de Lezigniaco, Philippo rege Francorum, Willelmo prepositi episcopo Pictavi Johanne rege Anglorum. »
« Agnoscant presentes et futuri quod Ugo de Leziniaco et uxor sua Burgundia dederunt Deo et beate Marie et sancti monialibus Montis azesii pro salute animarum suorum parentumque suorum in manu Petri Ademari prioris et Amelie priorisse supradicti loci omnes consuetudines tocius terre sue scilicet venditiones et pedagium ut habeant libertatem rerum suarum vendendi et emendi, ducendi et reducendi per omnem terram eorum in perpetuum, audientibus et videntibus Gaufrido de Ranconio in cujus manu hoc donum fuit factum, et Johanne Audoini et Butenbau et Arnaudo Maumarchet. »
« Gilbert de Lacy, commandeur du Temple de Tripoli »
« Elle [Bourgogne de Rancon] est la fille de Geoffroy de Rancon, seigneur de Vouvant, qui lui remet ce château en dot. »
« Il [Hugues VIII de Lusignan] est marié à Bourgogne de Rancon qui est attestée au moins jusqu'en 1169. Mais Hugues VIII vit en Orient à partir de 1163 et une charte de 1168 nous indique qu'il s'y est marié et qu'il a eu une fille. Une déclaration de nullité est ici moins probable et il convient de s'interroger sur la possibilité d'un cas de bigamie, la distance aidant. »