Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas Fata, brevem titulum marmoris huius ama. Condidit hac caras tellure Rabirius umbras ; Nulli sorte iacent candidiore senes : Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit, Arserunt uno funera bina rogo. Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis. Inprobius nihil his fletibus esse potest. (voir en ligne)
Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri, Parrhasiam mira qui struis arte domum. Phidiaco si digna Iovi dare templa parabit, Has petet a nostro Pisa Tonante manus (voir en ligne).