Spondent Pariter (Italian Wikipedia)

Analysis of information sources in references of the Wikipedia article "Spondent Pariter" in Italian language version.

refsWebsite
Global rank Italian rank
182nd place
6th place
1,133rd place
817th place

angelfire.com

clclibrary-org-works.angelfire.com

  • TITULUS VI DE CRIMINE FALSI CAP. UN. Alchimiae hic prohibentur, et puniuntur facientes et fieri procurantes, quonaim tantum de vero auro et argento debent inferre in publicum, ut pauperibus erogetur, quantum de falso et adulterino posuerunt. Et si eorum facultates non sufficiant: poena per iudicis discretionem in aliam commutabitur, et infames fiunt. Et si sint clerici, beneficiis habitis privantur, et ad habenda inhabiles efficiuntur. Vide extravagantem eiusdem Ioannis, quae incipit: Prodiens, et est sub eod. tit. collocata. Ioannes XXII. Spondent, quas non exhibent, divitias pauperes alchimistae, pariter qui se sapientes existimant in foveam incidunt, quam fecerunt. Nam haud dubie huius artis alchimiae alterutrum se professores ludificant, quum suae ignorantiae conscii eos, qui supra ipsos aliquid huiusmodi dixerint, admirantur. Quibus quum veritas quaesita non suppetat, diem cernunt, facultates exhauriunt, iidemque verbis dissimulant falsitatem, ut tandem, quod non est in rerum natura esse verum aurum vel argentum sophistica transmutatione confingant. Eoque interdum eorum temeritas damnata et damnanda progreditur, ut fidis metallis cudant publicae monetae characteres fidis oculis, et non alias alchimitum fornacis ignem vulgum ignorantem eludant. Haec itaque perpetuis volentes exsulare temporibus, hac edictali constitutione sancimus, ut quicunque huiusmodi aurum vel argentum fecerint, vel fieri secuto facto mandaverint, vel ad hoc scienter, (dum id fieret), facientibus ministraverint, aut scienter vel auro vel argento usi fuerint vendendo vel dando in solutum: verum tanti ponderis aurum vel argentum poenae nomine inferre cogantur in publicum, pauperibus erogandum, quanti alchimitum exsistat, circa quod eos aliquo praedictorum modorum legitime constiterit delinquisse, facientibus nihilominus aurum vel argentum alchimitum, aut ipso (ut praemittitur) scienter utentibus, perpetuae infamiae nota respersis. Quodsi ad praefatum poenam percuniariam exsolvendam delinquentium ipsorum facultates non sufficiant: poterit discreti moderatio iudicis poenam hanc in aliam, (puta carceris, vel alteram iuxta qualitatem negotii, personarum differentiam aliasque attendendo circumstantias), commutare. Illos vero, qui in tantae ignorantiam infelicitatis proruperint, ut nedum nummos vendant, sed naturalia iuris praecepta contemnant, artis excedant metas, legumque violent interdicta, scienter videlicet adulterinam ex auro et argento alchimito cudendo seu fundendo, cudi seu fundi faciendo monetam, hac animadversione percelli iubemus, ut ipsorum bona deferantur carceri, ipsique perpetuo sint infames. Et si clerici fuerint delinquentes: ipsi ultra praedictas poenas priventur beneficiis habitis, et prorsus reddantur inhabiles ad habenda. cfr. Ae. Friedberg, Corpus iuris canonici editio lipsiensis secunda post Ae. L. Richteri curas ad librorum manu scriptorum et editionis romanae fidem recognovit et adnotatione critica instruxit, II, Lipsia, 1879, pp. 1295 – 1296; < URL: https://clclibrary-org-works.angelfire.com/extravag.html consultato il 19/11/2023.

treccani.it