Duplagum (Latin Wikipedia)

Analysis of information sources in references of the Wikipedia article "Duplagum" in Latin language version.

refsWebsite
Global rank Latin rank
low place
low place

77.132

74.125.77.132

  • [1][nexus deficit] Reuerendo in Christo patri domino Chunrado venerabili episcopo ecclesie Frisingensis Albertus dei et apostolice sedis gracia episcopus Brixinensis sinceram in domino caritatem. Quoniam parrochialis ecclesia in Intica mense Inticensis capituli applicetur, quoque tres parrochie, videlicet Silian, Toblacum et Niderndorf quas ab antiquis retroactis temporibus tantum canonici Inticenses tenere ac regere consueuerunt, nulli alteri decetero cum vacabunt, preter quam dictis canonicis conferantur, nostrum nos noueritis ad id consensum liberum prestitisse. Dum tamen super eo cum et vos negocium respicere videatur huiusmodi, vestra scripta autentica primitus videamus, quare circumspectionem vestram rogamus attente quatenus tam salubre negocium in quo cultus diuinus augetur, liberaliter admittentes auctoritatem vestram ad hoc donare et consensum vestrum et omnia alia que per vos in dicto negocio fieri debent dignemini fauorabiliter adhibere. Datum Brixine, feria sexta ante Dominicam Reminiscere.