Novae Hispaniae indigenae infinita pene idiomatum varietate infinita inter se discrepant, quae non tantum dialectis variant, sed plane diversae sunt linguae; inter universas autem maxime excellit Mexicana, quae & vicinis nationibus, etiam longinquis, postquam Mexicani imperii sui fines longe lateque propagarunt, tam communis esse caepit, quam in Europa Latina aut in Asia Slavonica: ita ut in singulis pene pronvinciis interpretes illius haberentur, quos Naguatlatos vocant.