Vehmicum tribunal (Latin Wikipedia)

Analysis of information sources in references of the Wikipedia article "Vehmicum tribunal" in Latin language version.

refsWebsite
Global rank Latin rank
1,422nd place
106th place

google.be

books.google.be

  • Iosephus Pichler, Historia imperatorum Romano-germanicorum, Viennae, 1753, pp. 181-183 : "Erat autem judicium Vehmicum, tribunal arcanum in pluribus Westphalia: potissimum locis, v. g, Tremomiae (quae sedes erat principalis), Grebensteinii, Zirenbergae etc, a Carolo Magno constitutum, quorum singula constabant ex Praeside, qui Freygravius dicebatur, et decem assessoribus, seu Scabinis. Hi ex viris legitimo toro natis , nulli crimini, nec servituti obnoxiis deligi debebant, silentiumque altissimum custodire, tesserarum occultarum, consuetudinum, et statutorum iudicii sui de quibus si quis aliquid aliis enuntiasset, lingua per cervicem evulsa, suspendio necabatur. Horum officiium erat in mores populi invigilare, deferre, et mulctare reos, quod eo facilius poterant, quod nemini praeter collegas notum esset, quinam eo officio fungerentur. Quibus porro de criminibus, et quam celeri procedendi modo judicia sua peragerent, refert Æneas Sylvius in Europa cap. 49. Multa cum Westphalis bella gessit (Carolus) eosque magnis afflixit cladibus, coëgitque Christi religionem amplecli. Quam cum saepius abnegassent, nec jusjurandum adverterent, ut metu poenae rebellionem compesceret, occultos instituit judices, quibus potestatem dedit, ut quamprimum dejerasse aliquem comperissent, aut fidem fregisse, aut aliud quoddam flagitium (in Reformat. Judicii Vehmici enumerantur Apostasia a fide, depraedatio Ecclesiarum , aut in viis Regiis, spoliatio mercatorum, violatio puerperarum, incendia, caedes Sacerdotum, usurae) commisisse mox illum supplicio afficerent, ubi primum comprehendi posset, nulla citatione praevia, aut defensione praemissa. Similia habet Chron. Bothonis ad an. 772. Scabinus ergo quicunque, si quem de crimine simili compertum habebat, in confessu judicii Freygravio denunciabat, et Crimen juramento affirmabat ; ferebatur tum in reum sententia ; quem ubicunque deprehendebat Scabinus, proxima ex arbore suspendebat. Pluribus haec exsequitur Turckius in fastis Carol, an. 785. §.2. 81. Dicebarur Vehmicum, seu Das Vehm Gericht, non quia vetitum, aut a vae mihi, ut quidam ridicule deducunt, sed ab antiqua voce Vehmen, quod idem est ac judicare, proscribere, condemnare. Unde vox in investituris saepius occurrens, Vehm-Stett, id est, jurisdictio criminalis. 82. Saepius reformatum, denique non abrogatum quidem est, sed ultro desiit; quae suo loco dicenda reservantur". [1]