'Quorum trecentae matronae, cum aliis se viris captivitatis conditione tradendas esse didicissent, primum Consulem deprecatae sunt, ut templo Cereris ac Veneris in servitium traderentur. Quod cum non impetrarent, submovente eas lictore, parvulis caesis liberis, mane mortuae sunt repertae, suffocatis laqueo faucibus, et mutuis complexibus se tenentes.' Migne, Patrologia Latina, Vol. MPL022, Col. 1051–1052