Tarracinae in Campania natalis beatae Flaviae Domitillae virginis et martyris: quae cum esset Flavii Clementis sororis filia, et a sancto Clemente sacro velamine consecrata, in persecutione Domitiani ob testimonium Christi cum aliis plurimis in insulam Pontiam exilio deportata, longum ibi martyrium duxit: novissime vero Tarracinam deducta, cum doctrina et miraculis plurimos ad fidem Christi convertisset, iussu iudicis incenso cubiculo, in quo simul cum suis virginibus Euphrosyna et Theodora morabatur, cursum gloriosi martyrii consummavit. Celebratur etiam cum sanctis martyribus Nereo et Achilleo die duodecima Maii: Martyrologium Romanum, Antuérpia 1678, p. 129
Flavia Domitilla, virgo Romana, Titi et Domitiani Imperatorum neptis, cum sacrum virginitatis velamen a beato Clemente Papa accepisset, ab Aureliano sponso, Titi Aurelii Consulis filio, delata, quod christiana esset, a Domitiano Imperatore in insulam Pontiam est deportata, ubi in carcere longum martyrium duxit. Demum Tarracinam deducta, iterum Christum confessa, cum semper constantior appareret, sub Traiano Imperatore, iudicis iussu incenso eius cubiculo, una cum Theodora et Euphrosyna virginibus et collactaneis suis, gloriosi martyrii cursum confecit, nonis maii: quarum corpora integra inventa, a Caesario Diacono sepulta sunt. Hac vero die duorum fratrum ac Domitillae corpora ex Diaconia sancti Adriani simul translata, in ipsorum Martyrum Basilicam, tituli Fasciolae, restituta sunt: Breviarium Romanum, pars vernalis (Paris e Lyon 1828), p. 636).