лат.Тас. Hist. 1, 79 «conversis ad civile bellum animis externa sine cura habebantur. eo audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam inruperant, ad novem milia equitum, exferocia et successupraedae magis quampugnae intenta. igitur vagos et incuriosos tertia legio adiunctis auxiliis repente invasit. apud Romanos omnia proelio apta: Sarmatae dispersi cupidine praedae aut graves onere sarcinarum et lubrico itinerum adempta equorum pernicitate velut vincti caedebantur. namque mirum dictu, ut sit omnis Sarmatarum virtus velut extra ipsos. nihil adpedestrem pugnam tarn ignavom: ubiper turmas advenere, vix ulla acies obstiterit. sed turn umido die et soluto gelu neque conti neque gladii, quos praelongos utraque manu regunt, usui, lapsantibus equis et catafractarum pondere {id princibus et nobilissimo cuique tegimen, ferries laminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus impenetrabile, ita impetus hostium provolutis inhabile ad resurgendum.) simul altitudine et mollitia nivis hauriebantur. Romanus milesfacilis lorica et missilipilo aut lanceis adsultans, ubi res posceret levigladio inermem Sarmatam (neque enim scuto defendi mos esi) comminus fodiebat, donee pauci, qui proelio superfuerant, paludibus abderentur. ibi saevitia hiemis aut vulnerum absumpti.»
en.wikisource.org
лат.Gaius Plinius Secundus "NATURALIS HISTORIA", IV, 80 «Ab eo in plenum quidem omnes Scytharum sunt gentes, varie tamen litori adposita tenuere, alias Getae, Daci Romanis dicti, alias Sarmatae, Graecis Sauromatae, eorumque Hamaxobli aut Aorsi, alias Scythae degeneres et a servis orti aut Trogodytae, mox Alani et Rhoxolani;»